monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 4
Epistula cogit me brevius loqui, dolor longius. Scribit in suis illis, ut ille vult pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod nunquam a me laesus sit, nec dictus haereticus. Quonam igitur modo me ipse laedit, aegrotantem morbo pessimo, et rebellem Ecclesiae ventilans? Ab aliis lacessitus, accurrit adversariis parcere, laedere non laedentem? Antequam ordinaretur frater meus (Paulinianus), nunquam dixit fuisse inter se et sanctum Papam Epiphanium de dogmatibus quaestionem. Et quae cum ratio compellebat, sicut ipse tandem scribit, inde inter populos disputare, unde nemo quaerebat? Scit enim prudentia tua periculosas esse huiusmodi quaestiones, et nihil esse tutius quam tacere: nisi forte necesse est loqui de grandibus. Certe quod illud tantum ingenium flumenque eloquentiae fuit, ut in uno Ecclesiae tractatu, cuncta comprehendisse se dicat, de quibus singulis novimus eruditissimos viros infinita versuum millia conscripsisse? Sed hoc quid ad me? Noverit ille qui audivit, sciat ipse qui scripsit, meque ab accusatione sui ipse etiam liberet. Ego nec interfui, nec audivi. Unus e populo sum, imo ne unus quidem, quia multis clamantibus, tacui. Conferamus arguentis accusatique personas: et cuius vel meritum, vel vita, vel doctrina praecesserit, illi magis accommodemus fidem.